[67] Sardinia insula est
in mari Ligustico, quae iam inde ab antiquis temporibus regni titulum
obtinuit, ea tres praecipue in partes dividitur, quarum prima regnum
Lociaurei, vulgo Loguduri, secunda Arboreae aliter Oristani, tertia
Galluraeque et Calaris appellantur. Ad eam insulam Imperatores Romani,
iam christiana lege suscepta, unicuique parti suum gubernatorem
mittere cunsueverant. Ad Loci igitur aurei regimen Patricius Romanus
vir eximiae virtutis missus est anno ab ortu Christi quingentesimo;
quin in eius administratione tanta aequitate ac clementia usus est, ut
brevi non modo Loci aurei, sed una etiam Arboreae quae ab alio antea
regebatur, perpetuus Gubernator confirmaverunt.
Hic cum in Sardiniam venisset, adduxisse secum dicitur matrem vitae
probitate conspicuam, unaque tres sorores, Chatarinam, Pretiosam, ac
Georgiam. Harum illustris in Sardorum hystoriis memoria floret. Non
igitur ab re fuerit si de eis pauca quaedam prius attingam quam ad ea
venio, quae scribere institui de aedifica/[68]tione ac consecratione
templi Domini Gabini. Legitur de Georgia, inter multa praeclare gesta,
ipsam magnifico apparatu Regiam aedificasse, redditus annuos
resuperasse, atque Ardarim villam, hoc est oppidum (non enim Sardi
distinguunt) condidisse, moenibus cinxisse: cum mulier nobilissima
aedificandi rationem Romano more in eam insulam induxisset. Ita
habetur in Cronicis Domini Petri Bosanensis, cuius templum sane
antiquissimum extra eius civitatis moenia cernitur, fluvio, qui ipsam
dividit, celeberrimae. Haec ipsa generosissima foemina templum a
fundamentis erexit Beatae Mariae dicatum, cuius sanctissima memoria
usque ad haec nostra tempora recolitur, maximo ex vicinis locis
populorum concursu, Septembri mense, quo eius natalis dies ab Ecclesia
universa celebratur. Quae omnia, eo magis admiratione digna videri
debent in sexu muliebri, quod temporibus illis, in universa Sardinia,
ut quae humilibus casis ac tuguris iam pridem contenta erat, praeter
paucas ecclesias ac pontes nulla ex calce aedium structura spectaretur.
Nec minori comendatione digna est altera soror Pretiosa, quae supra
muliebrem / [69] sexum elata arma, tractare non pertimuit, quin
fortissimorum ducum aemulata, gloriam cum praeposito Gallurae, quae
tertia pars est Sardiniae, iusto proelio decertavit. Eum fusum ac
fugatum cum exercitu, vinctum ad Ardaris castrum a sorore aedfificatum
perduxit.Tertiae quoque sorori, cui Catharinae nomen erat, magnam
laudem pietas et religio promeruit. In quarum virtutum operibus
assidue exercebatur. Interim earum frater regnorun Praefectus quae
singulari prudentia ac integritate moderabatur, sic deo permittente,
qui tanti Viri patientiam probare, eademque Romanam gloriam
illustriorem exte is reddere statuisset, infectus lepra apud Ardarim
torquebatur, ita ut neque oculos ad caelom attollere, ne dum aperire
posset: atque in strato cubans, nullam se in partem versandi vim ac
facultatem haberet. In co statutam insigne patientiae exemplum
ostendit ut divina consolatione recreari mereretur. Id quemadmodum
factum sit quod est caput totius nostrae narrationis distincte et
ordine explicabitur.
In maxima illa persecutione et omnium quot quot fuerunt atrocissima,
quam Dio/[70]clitianus
huius antiquissimae consecrationis extat adhuc memoria. Nam pro
foribus templi quae ab ortu ingredientibus occurrunt, haec inscriptio
legitur: CONSECRATA FUIT ECCLESIA S. GABINI DE TURRIBUS IV MAII ANNO
DOMINI CCCCCXVII.
|